- AEDON
- I.AEDONPandarei Ephesii silia; quae Polytechno fabro Colophone Lydae habitanti, nupsit: plurimumque temporis suaviter cum eo vixit, unicô filiô procreatô, cui nomen Itys. Fuerunt autem felices, quandiu Deos debitô honore affecerunt: at postquam inani voce gloriati sunt, magis se invicem amare, quam Iuppiter et Iuno se mutuo diligant: Iuno offensa Eridem ad eos misit, quae contentionem operum iniceret ipsis. Paululum restabat Polytechno, ad curulem sellam conficiendam, et Aedoni, ad pertexendam telam: Itaque hanc sponsionem ineunt, ut uter ipsorum celerius opus suum absolvislet, ei alter famulam daret. Citius relam pertexuit Aedon, Iunone opus adiuvante: cui invidens victoriam Polytechnus, ad socerum proficiscitur, simulans se ab uxore missum, ad adducendam secum sororem Chelidonem:et Pandareus nihil mali suspicatus, filiam Chelidonem ei committit: ei Polytechnus in silva virginitatem eripit, tonsoque capite, aliis eam vestibus induit: mortemque minatus, si vid horum unquam Aedoni indicâsset: ita domum reversus, eam uxosi locô ancillae ex pacto tradit. Aliquandiu soror eam operis exigendis atrivit, donec Chelidonis cum urna ad fontem, prolixe suam deplorans calamitatem, a sorore exaudita est: Postquam se mutuo agnoverunt et consalutaverunt, malum ilico Polytechno sunt machinatae: filium eius in frusta conciderunt, carnes in ollam coniectas coxerunt: cumque Aedon vicino suo mandâsset, ut Polytechnum eas iuberet edere, ipsa cum sorore ad patrem Pandareum pervenit, indicavitque in quas incidisset miserias. Polytechnus cognitô se de silii sui carnibus epulatum fuisse, eas ad patrem usque insecutus est: at famuli Pandarei cum, quod tantum familiae Pandarei probrum intulisset, correptum insolubili vinculô constrinxêre, corpusque melle inunctum in pascua proiecerunt. Ubi cum muscae assidentes eum divexarent, Aedon ob pristinam miserata amicitiam, eas abigebat: Quod cum deprehendissent parentes et frater, doiô incitati eam statuerunt interficere. Sed Iuppiter Pandareum miseratus, antequam in domum eius graviora inciderent mala, eos omnes in aves convertit, quae partim ad mare usque provolârunt, partem in aerem subvolârunt: Pandareus mutatus est in haliaeetum, mater Aedonis in alcyonem, statimque se in mare voluerunt deicere, sed Iuppiter id prohibuit: atque hae aves navigantibus sunt secundae. Polytechnus in pelecanem transiit, quod ei Vulcanus fabricanti securim dedisset, atque ea avis fabris fausta visa est: frater Aedonis upupa exstitit, quae avis terrâ marique est auspicata: idque magis si coniungitur haliaeeto aut alcyoni. Aedon quae est luscinia, circum fluvios et nemora filium Itym deplorat. Chelidonis hirundo facta est, hominum contubernalis, Dianae consiliô, quod invita virginitatem amittens, plurimum invocâsset Dianam. Antonius Liberalis ex Boei Ornithogonia.II.AEDONmons Thraciae. vide Aedon.III.AEDONuxor Zethi regis, fratris Amphionis, Itylum silium per errorem nocte interfecit, putans eum Amanea, vel Amandea Amphionis filium fuisse; Invidebat enim uxori Amphionis, quod illi sex essent masculi; quae crimen cognoscens optavit mori, miseratione tamen Deorum in carduelem versa Itylum deflere dicitur. Boccat. l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.